ANARRYSIS

ANARRYSIS
ANARRYSIS
secundus dies Apaturiorum (vide Apaturia) quô sacrificabant Tribules Iovi Sodali et Palladi. Nam ut Scholiast. Aristophanis exponit, et ex eo Suidas, ἀναρύειν est ἐπιθύειν, et ςθυσίαν ἐπιτελεῖν. Atque hoc est, quod Homerus dicit ἀνερύειν, i. e. ἀνατρέπειν, resupmare. Nam si quando Diis superis sacrificabant, hostiam resupinabant, ut caelum intueretur. Eustath. ad Il. α. Ε῎θος Ε῾λληνικὸν, εί μὲν τοῖς ἄνω ςθεοῖς ἔθυον, ἀνακλᾶν τὸν τȏυ ἱερέιου τράχηλον ὥςε ἐφορᾶν ῶς δ᾿ρανόν: Ε᾿αν μὲντοι Η῞ρωσιν, ἠὅλος τȏις κατοιχομὲνοις ἔθυον, κάτα τὸ ἱερεῖον ἔσφαξαν. Ritum hunc optime declarat Sophocles in Aiace Flagellifero, quem furore correptum in pecudes saevientem inducit: καὶ τοὺς μὲν ἠνκένιζε, τοὺς δ᾿ ἄνω τρέπων Ε῎σφαξε, καῤῥάκιϚε. Igitur ἀναρύειν est, hostiam ἀνατρέπειν καὶ ἀναφέρειν, i. e. ad sacrificandum resupinare; quod fiebat in sacris Deorum superûm, quales sunt Iuppiter et Pallas, quibus hâc Α᾿ναῤῥυσιος die sacrificabatur. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”